- SYNODALES Testes
- SYNODALES Testesin Concil. Cabilon. A. C. 813. can. 21. Testes publicos, quos Civitas nuncupat Synodales, Cirono et Altaserrae, Dissertat. Iuris Canon. l. 2. c. 12. sunt, qui publice recepti ac probati in Synodo, quasi custodes et speculatores eorum, quae fiunt in Ecclesis vel contra Synodi decreta decernuntur et geruntur, quos Graecis Παραφύλακας appellatos, notavit Cuiacius, ad c. 7. de Test. cog. Vel potius, qui in quacumque paroecia vel Episcopatu eligebantur, adhibitô super IV. Euangelio, vel Martyrum reliquias iuramentô, ut omnia, quae contra fidem et religionem fiebant, observatent et inquirerent, ut patet ex Concil. Lateran. sub Innocentio III. can. 6. Eos eligendi modum prolixe exponit, ex Concilio Rotomagensi apud Reginoem, l. 2. c. 2. et Burchardo, l. 1. c. 91. Car. du Fresne Glossar. in voce Testis. Sic Synodalis Liber, Ecclesiasticis libris accensitus, Guilleberto Lunicensi Episc. lib. de usu Eccl. vocatus est, vel quod ad Synodales Conventus spectantia contineret, vel quod Synodi in illum Episcopales referrentur: quomodo appellari consuevêre, quae ab Episcoporum quolibet cogebantur, convocatis quotannis Paroeciae suae Ptesbyteris. Cuiusmodi Synodorum, cum Aliae fierent tempore Quadragesimali, in quibus vicarii Presbyteri, qui in urbem commeabant, ab Episcopo Theologicis doctrinis imbuebantur, eas sustulit Ludovicus Pius, ut quae Presbyteros a gregis sui curâ, tempore sacro, avocarent, in Capitul. Aquisgran. ann. Imperii 3. Aliae instituebantur ad coercendos Presbyteros ac Clericos, si qua in Canones peccâslent, quod bis quotannis contigisse, mediô scil. Maiô et Kal. Nov. patet ex Concilio Autisiodor. 6, 7. Et ad has Synodos annuas venientes Clerici, Episcopo censum pendere solebant, qui Synodus quoque, item Synodalis census et Synodaticum dictus est: improbantibus istiusmodi praestationem non paucis Episcopis, inter quos Rodulphus Episcopus Eugubinus, nullum assuetae oblationis vel exeniorum canonem a Clericis exigi permittebat — absit, inquit, ut Synodum vendam, apud P. Damianum, l. 1. Ep. 9. Vide plura hanc in rem apud praefatum Glossarii Auctorem, nec non Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.